REUNCTORES

REUNCTORES
REUNCTORES
Plinio, l. 29. c. 1. ac Cello menmorati, inter Gymnafiorum olim ministros erant, sic dicti, quod corpora iam exercitata ungerent reungerentve. Illi enim, qui vel Ioturi, vel sese exercitaturi in Gymnasium veniebant, maiori ex parte spoliabantur in Apodyterio: postea horum nonnulli, et praesertim, qui vel luctam, vel pancratium inire intendebant, Alipterium ingredientes, illic ungebantur, sicque ad Consterium transeuntes, pulvere ibi conspergebantur atque hôc modô praeparati in exercitationes diversasdiversi prodibant. Postquam vero sese, quantum libuenrat, exercuissent, ad Alipterium seu Unctuarium redeuntes, ibi a Reunctoribus, strigilibus ferreis, de quibus Martialis, l. 14. Epigr. 51.
Pergamus has misit curvô destringere ferrô,
Non tam saepe teret lintea Fullo tibi:
detergebantur; in qua detersione oleum, pulvis et sudor, quae deradebantur, simul mixta in usum Medicum adservabantur, et ab Atticis κονίςαλος, ab aliis vero πάτος vocabantur, ut ex Dioscoride, Plinio, Galeno et Aetio discimus. Detersi tandem iterum diligentiores aliqui, valetudinis aut delitiarum gratiâ, ungebanturr, et nonnumquam reuncti balnea adibant; ex illisque regressi denuo ungebantur, ut latius dicemus infra, ubi de Unctuario, et Ungendi ritu. Alii ab his fuêre Iatraliptae, de quibus suô locô: Sed et servi, qui ad praescriptum Gymnastae, aut Paedotribae, modo nudis manibus, modo unctis, modo cum linteis, mollibus, duris, mediocribus, prout opus erat, corpora fricabant, diversum ministrorum genus fuisse videntur. Vide eundem Mercurialem, l. eod. c. 12. ubi post Frictores, demum Reunctares locat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Reunctōres — (röm. Ant.), Gehülfen der Ärzte; bes. gebraucht, die Kranken mit Salben einzureiben …   Pierer's Universal-Lexikon

  • GYMNASIUM — I. GYMNASIUM locus, in quo gymnasticae exercitationes fiebant, publicus, ut habet Galen. de tuenda valet. l. 2. c. 2. in separata urbis regione exstructus, ubi ungebantur, fricabantur, luctabantur, discum iactitabant, aut tale quidpiam faciebant …   Hofmann J. Lexicon universale

  • XYSTARCHA — in Veterib. Gymnasiis, a Gymnasiarcha secundum tenens locum, ambobus Xystis, stadio et denique cunctis Athletarum exercitationibus praeerat, ut scriptum reliquit Tertullianus, libr. ad Martyres; et ex Inscr. conicitur, quae Romae in Foro Traiani… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • engraisser — Engraisser, Farcire, Huberare, Obesare, Opimare, Pinguefacere. Engraisser une beste, Saginare. Engraisser des souliers, Adipe suillo vel oleo linire, Pingui vngere. La terre s engraisse, Gliscit terra. La vesse et les febves engraissent un champ …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”